Jump to content

Icon

E Vicipaedia
Haec pagina icones sacras Christianas tractat. Si sensum latiorem quaeritis, vide paginam de imagine.
"Mater Dei Volodimiriensis", Constantinopoli sub annum 1100 picta, icon Ecclesiae Orthodoxae Russicae sacra. Haec icon Mariam cum puero demonstrans etiam in occidente valde nota est.

Īcōn[1] (ŏnis, f.; Graece εὶκών 'imago') est sacra imago ecclesiarum orientalium, imprimis Orthodoxarum Ritus Byzantini. Quae plerumque in ligno pictae theologiae ac pietati ecclesiarum orientalium magni momenti sunt. Finis iconum est, ut reverentiam suscitent et propiorem communionem inter spectatorem et spectatum efficiant, per spectatum autem etiam cum Deo. Icones, etsi in ecclesiis Orthodoxis neque artificia neque ornamenta habentur, tamen sunt pars illustris artis Byzantinae.

Etiam ecclesiae orthodoxae orientales, sicut Ecclesia Orthodoxa Coptorum et Ecclesia Apostolica Armena, icones venerantur; non autem Ecclesia Orientis Syrorum. In iconibus Copticis sentitur vis artis Aegyptiacae antiquae.

Nexus interni

  1. Ioannis Martinov Annus ecclesiasticus Graeco-Slavicus, Bruxellis 1863, p. 135, 173 etc.. (Textus apud Google Books)

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad icones spectant.