Saadi
|
Suadetur ut haec commentatio ad "Saadius" moveatur (auxilium). Sententiam tuam, quaesumus, profer in pagina disputationis. Paginā motā, redirectiones ad veterem titulum corrigendae erunt. Es wurde vorgeschlagen, diese Seite nach Saadius zu verschieben. Um Stellungnahme auf der Diskussionsseite wird gebeten. |

Abū-Muhammad Muslih al-Dīn bin Abdallāh Šīrāzī[1] (Persice ابومحمد مصلحالدین بن عبدالله شیرازی), nomine litterario Saadius[2] (et Saadi Sirasiensis[3], Persice سعدی شیرازی Saʿdi Šīrāzī) notissimus, fuit poeta et auctor Persicus[4][5] aevi medii. Natus Sirasio in urbe Persica circa annum 1208; ibidem mortuus est anno 1291 aut 1292.

Virtute eius scripturarum et profunditate eius cogitatorum socialium moraliumque innotuit. Late habetur unus e maximis classicae traditionis litterariae poetis; ergo eius epitheton inter eruditos linguae Persicae: "Dominus orationis" (Persice استاد سخن), breviter "Dominus."
Opera
[recensere | fontem recensere]Bustanum (Hortus fructuum) est poema Saadii principale, praecepta sufica docens. Gulistanum[6] (Hortus florum, Terra florum, vel Rosarium, ut Georgius Gentius vertit), partim versibus, partim oratione soluta anno 1258 compositus, proverbia multa et narrationes continet. Praeter ea opera lyrica permulta reliquit.

Citationes
[recensere | fontem recensere]Praeterea citatus est in traditionibus Occidentalibus. Alexander Puskinus, unus ex celeberrimis poetis Russicis, Saadium sic citat in Eugenio Onegin poemate suo: "ut iamdudum cecinit Saadi, 'nonnulli remotissimi, nonnulli mortui sunt.'"[7] Gulistanum nonnullas fabulas Ioannis de la Fontaine movit. Beniaminus Franklinius in DLXXXVIII A Parable on Persecution, uno e suis operibus, nonnullas parabolas e Bustano libro Saadiensi citat, fontem ut videtur ignorans.[8] Radulphus Waldo Emerson, qui scripturas Saadienses etiam legit (solum autem Anglice), opera Saadiensia cum Bibliis Sacris pro sapientia et pulchritudine narrationis comparat.[9]
Baracus Obama praeses Civitatum Foederatarum primos cuiusdam poematis versus in salutatione Novi Anni ad populos Iraniae die 20 Martii 2009 sic citavit, "Verba meminerimus quae a Saadi poeta abhinc permultos annos scripta sunt: 'Liberi Adami membra inter se sunt, ex una essentia creata.'"[10][11]
Versio Latina
[recensere | fontem recensere]Gulistanum Georgius Gentius(d)[12] Latine vertit et edidit anno 1651.
Opera selecta
[recensere | fontem recensere]- 1981. Aus dem Diwan. Ed. Annemarie Schimmel. Stutgardiae: Reclam. ISBN 3-15-007944-6.
- 1990. Saadi’s Bostan. Osnabrugae: Biblio-Verlag. ISBN 3-7648-0592-7.
- 2001. Saʿdi der Weise: Die Lieder und Sprüche des Saʿdi. Kelkhamiae: Yinyang-Media-Verlag. ISBN 3-9806799-6-9.
- 2004. Hundertundeine Geschichte aus dem Rosengarten: Ein Brevier orientalischer Lebenskunst. Monaci et Turici: Piper. ISBN 3-492-24334-7.
Mausoleum
[recensere | fontem recensere]- Opus tesellatum in mausoleo
- Sepulcrum Saadii in mausoleo
- Sepulcrum Sheikh Saadii ab Eugenio Flandin, 1851
- Sepulcrum Saadii a Pascal Coste, 1867
- Sepulcrum Saadii e caelo, 20 Aprilis 2014
- Aditus ad sepulcrum Saadii, die 20 Aprilis 2014
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Kathryn Hinds, The City. Google Books. Books.google.com.pk.
- ↑ "[...] si sumtus et labores in Saädium, Hafezum, Nizamium Djamiumque edendos vertendosque collati, huic uni, poëtarum Orientalium principi tributi fuissent?"; Bibliotheca critica nova. Volumen II (Lugduni Batavorum, 1826): 210-211 .
- ↑ Schirasiensis, — Gabrielis Geitlin(fi) Specimen academicum "Pendnâmeh" sive librum consiliorum Scheich Musliheddin Saadi Schirasiensis..., Helsingforsiae 1835; Shirazensis, — Catalogi librorum manuscriptorum Angliae et Hiberniae..., vol. I, 1697.
- ↑ Encyclopedia Iranica: "SAʿDI, Abu Moḥammad Mošarref-al-Din Moṣleḥ b. ʿAbd-Allāh b. Mošarref Širāzi, Persian poet and prose writer (b. Shiraz, ca. 1210; d. Shiraz, d. 1291 or 1292), widely recognized as one of the greatest masters of the classical literary tradition."
- ↑ Encylopaedia Britannica: "Saʿdī, also spelled Saadi, byname of Musharrif al-Dīn ibn Muṣlih al-Dīn, (born c. 1213, Shīrāz, Iran—died Dec. 9, 1291, Shīrāz), Persian poet, one of the greatest figures in classical Persian literature."
- ↑ Codices Orientales Bibliothecae regiae Hafniensis, pars I, 1846, p. 130; Journal d'Antoine Galland..., vol. I, Lutetiae 1881, p. 116.
- ↑ Textus poematis[nexus deficit] hic legi potest.
- ↑ Yohannan 1977: xxv-xxvi.
- ↑ Milani 2004: 39.
- ↑ Anglice: "Let us remember the words that were written by the poet Saadi, so many years ago: 'The children of Adam are limbs to each other, having been created of one essence.'"
- ↑ "US President Obama's New Year's greeting to the people of Iran, March, 2009". web.archive.org.
- ↑ De Gentio (Nederlandice)
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Browne, E. G. 1998. Literary History of Persia. 4 vol. ISBN 0-7007-0406-X.
- Chopra, R. M. 2014. "Great Poets of Classical Persian." Colcatae: Sparrow Publications. ISBN 978-81-89140-75-5.
- Katouzian, Homa. 2006. Sa'di, the Poet of Life, Love and Compassion. Studium Saadi et eorum operum. ISBN 1-85168-473-5.
- Milani, A. 2004. Lost Wisdom. Vasingtoniae. ISBN 0-934211-90-6.
- Rypka, Jan. 1968. History of Iranian Literature. Reidel Publishing Company. OCLC 460598. ISBN 90-277-0143-1.
- Persian Language & Literature: Saadi Shirazi.
- Thackston, W. M. 2008. The Gulistan of Sa'di. Textus Persicus et Anglicus. ISBN 978-1-58814-058-6.
- Wikens, G, M. 1985. The Bustan of Sheikh Moslehedin Saadi Shirarzi. In Anglicum conversus, cum textu primo. Iranian National Commission for Unesco, No. 46.
- Yohannan, J. D. 1977. Persian Poetry in England and America: A Two Hundred Year History. Novi Eboraci: Caravan Books. ISBN 978-0882060064.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]| Vicicitatio citationes habet quae ad Saadium spectant. |
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Saadium spectant. |
- Musladini Sadi Rosarium Politicum, Sive Amoenum Sortis Humanae Theatrum (Georgii Gentii versio Latina)
- The Bustan of Saadi. Editio Anglica ab A. Hart Edwards, 1911.
- The Gulistan of Sa'di.
- The Bustan of Saadi. Iran Chamber,
- Photographema sepulcri Saadi.
- "Verses in Persian and Chaghatay."
- Ghazal Saadi.[nexus deficit]
- Photographema tapetae quae Bani Adam continet, Consociationi Nationum concessae. Vide Payvand News, 24 Augusti 2005.
- Bani Adam Persice recitatum ab Amir H. Ghaseminejad.
- Introductio ad Golestan Persice recitatum ab Hamidreza Mohammadi.



