Jump to content

Serpentes

E Vicipaedia
(Redirectum de Serpens)
Vide etiam paginam discretivam: serpens (discretiva).

Classis : Reptilia 
Ordo : Squamata 
Ophidia 
Subordo : Serpentes 
Linnaeus, 1758
   
Palaeontologia
128.5–0 m.a.: Cretaceo > Recens
Territorium

Serpentes[1] sunt reptilia ordinis Squamatorum, plerumque sine cingulo scapulari pelvicoque et artubus. Ita vocantur scilicet eo quod serpunt, ut qui, cum apoda sint, aliter moveri nequeunt. Omnibus serpentibus caput depressum varia figura (circulari, rectangula, triangula) corpus longum, et cauda plerumque brevissima est. Nonnulli in ore glandulas venenosas habent, connexas canali venenifero, qui venenum ducat usque ad dentes veneniferos, quibus venenum vasīs sanguineis injiciatur. Maxima serpentium pars ovipara est (ova pariunt), sed nonnulli (exempli gratia viperidae vel pythonidae) ovovivipari sunt: partus in ipso matris corpore ex ovis excluditur vivusque in lucem editur. Provincia herpetologica quae serpentibus studet ophiologia appellatur.

Secundum ITIS ordo Serpentium in duos infraordines et undetriginta familias dividitur:[2]

Infraordo AlethinophidiaInfraordo Scolecophidia

Serpentes putantur Aevo Cretaceo vel fortasse Iurassico, e lacertilibus se evolvisse. Vetustissimum fossile veri serpentis inventum est Haasiophis, qui abhinc annorum centum fere milliones vivebat.

Epitome phylogeneticum gregum Serpentium quae exstant
Serpentes
Scolecophidia

Leptotyphlopidae


 

Anomalepididae



Typhlopidae




Alethinophidia
Amerophidia

Anilius



Tropidophiidae



Afrophidia
Uropeltoidea

Uropeltidae


 

Anomochilus



Cylindrophis




Macrostomata
Pythonoidea

Pythonidae



Xenopeltis



Loxocemus



Caenophidia

Acrochordidae



Xenodermidae



Pareidae



Viperidae



Homalopsidae



Lamprophiidae



Elapidae



Colubridae



Booidea

Boidae



Erycinae



Calabaria



Ungaliophiinae



Sanzinia



Candoia







Hic tantum cognationes inter Serpentes, sed non tempora evolutionis, indicantur.[3]

Serpentes et homines

[recensere | fontem recensere]