Jump to content

Synagoga

E Vicipaedia
Nova synagoga Berolini
Synagoga urbis Magdala: Prostypon menorae.

Synagoga sive proseucha[1] (Graece: συναγωγή, synagōgē, 'conventus' [ad verbum fere "coactio"]; Hebraice: בית כנסת beit knesset; Iudaeogermanice: שול shul; Iudaeohispanice: אסנוגה esnoga) est congregatio et locus, quo Iudaei ad Deum colendum conveniunt. In synagoga etiam licet studiis religiosis exerceri.

Hebraice synagoga appellatur beit knesset, id est fere 'domus conventus'.

Praecipui autem apparatus synagogae sunt arca sacra, Hebraice Aron ha‑Kodesch appellata, in qua volumina legis Mosaicae servantur, et suggestus sive bima, unde lex publice legitur et explicatur. Adest etiam lucerna perpetua, Ner tamid, quae praesentiam divinam significat. Haec instrumenta cultui, lectioni legis atque communi orationi inserviunt.

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Synagoga spectant.
Sancti

Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!