Jump to content

Numerus

E Vicipaedia
Vide etiam paginam discretivam: Numeri (discretiva).
Numeri Mayorum Indorum Americae meridionalis.

Numerus est notio mathematica quae finitam multitudinem ex unitatibus constitutam describit. Numeris homines multa ordinant sicut tempus, divitias, et longitudinem, res quoque minoris momenti, sicut locos in ordine sive cursus telephonicos.

Tesseris et inscriptionibus in ossibus lapidibusque inventis, usus numerorum primus fertur fuisse annorum fere 35000 ante aer. vulg., inde per saecula artes colebamus quibus operationes(en) cum numeris facilius callidiusque faceremus. Earum sunt simplices additio, subtractio, multiplicatio, et divisio, e quibus artes elegantiores quales calculus infinitesimalis et trigonometria lente creverunt. Usus harum artium plane monstrat numeros omnes non aequales esse, atque necessario exstare numeroros magis minusve difficiles intellectu. In mathematica ergo numeris esse possunt etiam magnitudines negativae, infinitae, irrationales, et diversa alia.

Notae quibus in systemate numerali numeros scribimus notae numeri, vulgo cifrae, appellantur. Licet systema numerale unum facile a variis culturis linguisque usurpetur, nomina numeralia sunt autem linguae praecipua.

Ratio qua numeri ordinantur est systema numerale. Latissime adhibetur systema decimale, systemata duodecimale(en) et sexagesimale(en) interdum inveniuntur. Computatra systemate binario utuntur.

De etymologia ambigitur, sed nihil obstat, quin numerus ante rhotacismum *nomesos fuerit, cui a Benveniste significatio ‘pars, quantitas’ restituta est.[1] Si hoc adprobemus, faciliter videamus hoc nomen, stirpe *nom-es- nixum, positum esse in radice *nom-, quae ex relatione metaphonica(en) ad radicem *nem- ‘dividere, impertire, adtribuere’ sit. Hac relatione interposita, constet permulta vocabula Graeca huc pertinere, sicut νέμω ‘divido; pasco’, νομός ‘pascua; domicilium’, νομάς ‘qui vitam pastoriciam agit, nomas’, νόμος ‘mos; lex’ – nec non aliquot vocabula aliarum linguarum, sicut Gothice niman ‘capere’, Lithuanice namas ‘domus, aedes’, linguā Hibernicā antiquā(en) nem ‘donum’. Sunt etiam qui de numero huc referendo dubitent.[2]

Categoriae numerorum

[recensere | fontem recensere]
Systemata Numerica Mathematicae
Numeri Elementarii

Naturales ℕ {0,1,2,3,...} sive {1,2,3,...}

Integri ℤ {...,-2,-1,0,+1,+2,...}

Rationales ℚ
Reales ℝ

Complexi ℂ

Quaterni ℍ
Octoni 𝕆
Infinitas ∞

Variae radices

Etiamsi late intelligitur numerum posse quamlibet magnitudinem esse, proprietates omnium numerorum non sunt inter se aequales. Ergo est prima dissimilitudo inter numeros exempli gratia {0, 1, 2, 3 . . .}, {. . . -3, -2, -1, 0}, 2/3, π ac e, 2, vel −1.

Numeri naturales

[recensere | fontem recensere]
Conferatur pagina principalis: Numerus naturalis.
ℕ=ℕ0={0,1,2,3,4,5,…}
sive
ℕ=ℕ+={1,2,3,4,5,…}

In numeris naturalibus exagere licet additionem et multiplicationem. Subtractio solum est possibilis, si minuendus maior est aut aequus quam subtrahendus; aliter necesse est numeris integris. In divisione in casibus plerisque numerus rationalis resultat, neque naturalis.

Potentia numeri naturalis iterum est naturalis, sed demonstrare possibile neque difficile est radicem semper esse irrationalem, nisi numerus est quadratum (0, 1, 4, 9, 16, ...); in hoc casu scilicet radicem naturalem.

Numeri integri

[recensere | fontem recensere]
Conferatur pagina principalis: Numerus integer.

Cum subtrahitur numerus naturalis de alio naturali, exsultat interdum non naturalis sed numerus qui est minor quam nullus. Numeri naturales et hi nullo minores appellantur universi numeri integri. Numeri integri generaliter littera ℤ designantur. Ergo

ℤ={…−3,−2,−1,0,1,2,3,…}

Numeri irrationales

[recensere | fontem recensere]
Conferatur pagina principalis: Numerus irrationalis.

Numerus irrationalis per definitionem est numerus qui scribi ut fractio numerorum duorum integrum non potest, i.e., numerus N est irrationalis si numeri duos alii a numero zero dissimiles a et b tales ut

N=ab

non sunt.

Exempli gratia numerum 2 esse irrationalem facile demonstratur, quemadmodum infra aspicitur. Hoc est demonstrationis exemplum secundum praeceptum reductionis ad absurdum.

Pro certo ponamus

2=ab,

ubi a,b factores primos aequales non habent. In sequentibus disquisitionibus demonstrabitur hanc coniecturam esse absurdam.

Si hoc est verum tunc a2=2b2, ergo a2 est numerus par ideoque a quoque est numerus par (si a numerus impar esset tunc quoque a2 numerus impar esset). Cum numerus a sit par notum est numerum k esse talem ut a=2k, unde a prima aequatione sequitur 2b2=(2k)2=4k2, ergo b2=2k2. Simili modo comprobatur numerum b esse parem propterea etiam factorem 2 habet, quod absurdum est quia in principio selegimus numeros a,b qui factores aequales non habeant. Ergo coniectura 2=ab erat falsa ideoque 2 est numerus irrationalis QED.

Numeri transcendentes

[recensere | fontem recensere]
Conferatur pagina principalis: Numerus transcendens.

Numerus transcendens est numerus, qui non est algebraicus. Id est: Sit x∈ℝ numerus transcendens. Tunc nullus est n∈ℕ∖{0} et nulli sunt ai∈ℚ (0≤i≤n−1), ut ∑i=0n−1ai⋅xi+xn=0 sit.

π ac e numeri transcendentes sunt. Quod e transcendens est, probatur(en) anno 1873 a Carolo Hermite(en).

Numeri imaginarii

[recensere | fontem recensere]
Conferatur pagina principalis: Numerus imaginarius.

Quantitas imaginaria, vel numerus imaginarius, est numerus complexus cuius potestas quadrata est numerus negativus.

i=−1

Systemata numerica

[recensere | fontem recensere]
Tetraktys Pythagorae decem puncta in triangulo ponit.
Numeri ab 1 ad 10 in nonnullis linguis
12345678910
Arabica ١٢٣٤٥٦٧٨٩١٠
Bengala ১২৩৪৫৬৭৮৯১০
Devanagari १२३४५६७८९१०
Graeca αʹβʹγʹδʹεʹστʹζʹηʹθʹιʹ
Hebraica אבגדהוזחטי
Malaica ൧൨൩൪൫൬൭൮൯൧൦
Phoenicia
Romana IIIIIIIVVVIVIIVIIIIXX
Siamensis ๑๒๓๔๕๖๗๘๙๑๐
Sinica 一二三四五六七八九十
Suchealis 〡〢〣〤〥〦〧〨〩〡〇
Tamulica ௧௨௩௪௫௬௭௮௯௰

Historia numerorum

[recensere | fontem recensere]
Notae numerales in America Australi adhibitae.
Tessera Babylonica inter annos 1800-1600 ante aer. vulg. cum approximatione radicis quadratae 2 per theorema Pythagorae: 1 + 24/60 + 51/602 + 10/603 = 1.41421296...

Primus usus numerorum locum incertum in historia habet. Ut super dictum, prima indicia usus numeralium in ossibus et tesseris abhinc annorum 35000 fere inscriptis inveniuntur. Haec numeralia fuerunt sicut notae ad dexteram pictae; id est non habere cifras. Numeros ab 1 ad 10 notare possunt, sed opus est novarum notarum ut numeri maiores scribantur. Cum cifris numeri quamvis magni una nota scribi possunt.

Primum systema numericum cum cifris fuit Babylonium(en), quod radicem sexagesimalem(en) habuit.

  1. ↑ Emile Benveniste, Bulletin de la Société linguistique de Paris 32, 1931, 83; Alois Walde & J.B.Hofmann, Lateinisches etymologisches Wörterbuch II (1938) s.v. numerus.
  2. ↑ Alfred Ernout & Antoine Meillet, Dictionnaire étymologique de la langue latine, s.v. numerus (Paris: Klincksieck, 19594); Pierre Chantraine: Dictionnaire étymologique de la langue grecque, s.v. νέμω. (Paris: Klincksieck, 1980).

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]

Nexus interni